Rozmiar: 15909 bajtów

- 62 -

1318. März 22. Liegnitz.

Herzog Boleslaus giebt der Stadt das Privilegium, dass keine neue Brotbänke mehr angelegt und Platz-bäcker nicht zugelassen werden sollen} es sei denn nach Überschwemmungen oder bei Brotmangel.

In nomine domini amen. Cunctorum perit memoria factorum, nisi scripti testimonio et testium adminiculo fulciantur, nos itaque Bolezlaus dei gracia dux Slesie et dominus in Legnicz ad vniuersorum tam presencium quam futurorum communem noticiam tenore presencium volumus deuenire, quod, prelibato maturo nostrorum baronum consilio, fidelibus nostris pistoribus in Legnicz pro eorum vtilitate et communi iusticia ciuitatis ipsis promisimus et admittere non debemus aliqualiter, quod plures staciones panis, quam nunc sunt, nec in ciuitate, nec in preurbio, nec etiam intra metas ciuitatis ipsis in detrimentum, quibus eorum hered as diminui posset, nullatenus construi debent, nec eciam superaddi. Insuper damus dictis pistoribus ius tale perpetuo, vt nulli pistores, qui wlgariter placzbecker dicuntur, non habent es staciones deputatas, in ciuitate debent pistare, nec in ciuitate, nec intra terminos ciuitatis, nec extra ciuitatem, tales enim, quicumque aut eorum hospites inuenti fuerint, absolute nostro consensu ciuitati Legnicz pro pena dimidium fertonem denariorum soluere tenebuntur et eorum panes inuenti, quiqui fuerint, nunccijs pistorum ad vsus licite disponantur, volumusque itaque, vt liberum forum adducendi panem non admittatur in Legnicz aliqualiter, nisi enim diluuium aquarum aut destruccio terre videretur imminere ciuitati, aut si dicti pistores ciuitati insufficientis panis sufficere non valerent, extunc libertas fori ad tempus determinatum admitti debet secundum consilium consulum et ciuium, et cessantibus causis et occasionibus racionabiliter adducendi panem cessare debet liberum forum omnibus pretermissis. Super quo eciam pro jure pistorum dictorum habere volumus, vt, si ex ipsis vnus, duo vel tres in aliquo excederent, quod tota pistorum communitas luere nec aliquam penam exinde reportare debeat, sed puniatur deliquens eiusque pena ciuitatis consulibus diriuetur; volumus eciam, vt nullus aduenticius, seu pistor aduena, pistare debeat, nisi habeat stacionem vel domum propriam aut conuentam. Item volumus, quod nullo modo tres magistri pistorum in vna domo, sed vnus aut duo pariter debeant commorari; vt autem hoc nostrum mandatum et omnia prescripta a nobis et a nostris successoribus perpetue obseruentur, presentem literam fieri et nostri appensione sigilli jussimus insigniri. Actum et datum in Legnicz anno domini millesimo trecentesimo decimo octauo, feria quarta post dominicam, qua cantatur reminiscere, presentibus testibus infra scriptis videlicet Heinrico de Sylicz, Alberto Bauaro, Harthungo Kule, Johanne de Rymberg, Nycolao Olow, iudice nostre curie Legniczensis, Heynmanno de Woycechsdorf, ciue Wratislauiensi et Johanne Clauigeri nostre curie notario, qui presencia ad conscribendum habuit in commisso.

O. d. St. L. No. 21, mit Siegel an roth- und grünseidner Schnur. — Bitschens Privilegb. f. LXXXVI.


Urkunden-Buch der Stadt Liegnitz und ihres Weichbildes bis zum Jahre 1455 - Herausgegeben dr Friedrich Wilhelm Schirrmacher - Liegnitz 1866



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów